- CAPITIUM
- I.CAPITIUMSiciliae urbs, circa Symmaethi fontes, vulgati nunc incolis vocabulô Cappizzi dictum. Id Ptolemaeo vocatur Καπύτιον. At Romanis fuisse videtur Capitium, et inde Oppidani Capitini. Nam Ciceroni, Verrinâ 2. memoratur, inter ceteras Siciliae urbes celebriores, Capitina civitas.II.CAPITIUMcapitis tegmen Nonio ex Varrone, de Vit. populi Rom. l. 4. ubi tamen pectoris potius tegumentum fuisse indigitatur, a capiendo pectus dictum: ut idem Varro habet, de lingua Lat. l. 4. Vetus Interpres Iuvenalis, Probus Geotgio Vallae dictus, Conchylia, capitia purpurea ita flagrantia, ut conchylia ipsa videri possint, inquit ad Satyr. 3. v. 81.Horum ego non fugiam conchylia. ----Ubi Ferratius Capit interpretatur lacernas cum cucullo sive capitio. Hodie, cucullum antiquis Acetis atque Monachis arcendo frigori caelique iniuriis adhibitum, Monachi Capitium a capite tegendo vocant, aliô a veteri signisicatu, vide Octav. Ferrarium de Re Vestiaria, Part. 2. l. 1. c. 22. et 23. Scaliger sic de hac voce, Poetic. l. 1. c. 16. Liber pater cum thyroso et vesie crocotula: ita Plautus κρωκωτὸν et cum μαχαλιςτῆρι picto. Erat hoc, quod Latini Capitium in verginibus, quia pectus caperet: non capitis tegmen, uti scribunt recentiores. Eô verbô Philippides Comicus in fabula ἀδωνιαζούσαις usus est. At Capitium seu Capicium, in Chron. Mauriniacensi, l. 1. Qui nobis vitream maiorem in Capitio secit, alibique passim, pats aedis sacrae est, in Communione Roman. quae vulgo Presbyterium seu locus, ubi altare statuitur, Graecisque Βῆμα dicitur. Unde hodie etiamnum in Aede sacra Monasterii S. Dionysii prope Lutetiam eam aedis pattem, quae retro altare est, et ad quam aliquot gradibus ascenditur, Chevet seu Chevais, Galli vocant, Nempe sic dictum videtur, quod ei, pulvinaris instar, quod Chevet Gallisest, adnixum fuerit altare: vel quia caput sit Aedis, uti haec pats non rato appellatut, apud Helgudum in Roberto Rege aliosque. Sed et Parisiis nota signisicatio haec vocis Chevet, pro capite: ubi proin plateae seu compita vocantur le Chevet de S. Landry et le Chevet de S. Iean en Greve, quâ patte earundem aedium sacrarum capita, seu Presbyteria Protenduntur, Cat. Du Fresne in Glossar. qui partem hanc Aedium factarum eandem cum Capso facit. Vide in hac voce. Hinc Capitiarius eidem seu Capicerius, dignitas et officum in Monasteriis, Gall. Chevericer, cui Capicii cura incumbit: Sacrista, in Charta A. C. 1185. in Tabular. S. Martini de Campis. Meursisu tamen et Vossius a capitatone deducentes vocem, Capicerium fuisse dicunt, qui capitale tributum exigeret; quibus astipulantur Macri fratres in Hierolex. voce Capitiarius. Vir doctus in Histor. Aedis Sacrae S. Aniavi Aurelian c. 7. cum Primicerio confundit: neque feliciori coniecturâ alii a capienda cera dictum putârunt, quod ut plurim um in sacris aedibus candelarum cereorumque cura dignitati isti incumbat, cum et Altaris, in quo solent reponi, cum itidem specter, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.